Rozmiar: 15909 bajtów

- 33 -

1339. Oktober 13.

Nos Kazimirus dei gracia Dux Coslensis omnibus et singulis hanc paginam inspecturis volumus esse notum protestantes, Quod Cunadus dictus Stoschouicz ad nostram veniens presenciam, quasdam litteras non rasas, non cancellatas, non abolitas, nec in aliqua parte sui viciatas, appensione sigilli quondam domini Kazimiri Ducis Bytomiensis avi nostri roboratas, continentes hec verba nobis ostendit (Urk.N. VI.) Preterea coram nobis Kazimiro dei gracia Duce Coslensi superius nominato prefatus Cunadus dictus Stoschouicz, ostensis nobis huiusmodi litteris, in plena sue racionis suique corporis sospitate constitutus, eciam prehabita matura deliberacione et sano suorum communicato consilio, Bona sua, videlicet villam ac hereditatem suam Vcescow vulgariter nuncupatam in districtu Coslensi situatam, cum universis suis utilitatibus, proventibus et pertinenciis, in quibuscumque consistunt, cum metis ac limitibus quibus eadem villa ac hereditas ab antiquo limitata est et distincta circumferencialiter, eciam cum pleno iure et dominio prout ad ipsum noscitur pertinere Et eciam apud Warmuntouicz dimidietatem ville ac hereditatis in eodem districtu Coslensi iacentis, cum universis suis utilitatibus, proventibus, iuribus, pertinenciis, dominio, metis et terminis cum gadibus, prout ad ipsum eadem dimidietas ville seu hereditatis pertinet, Domicelle Ratiboriensi Sorori Eufemie, matertere nostre dilecte, sub voto et professione ordinis sancti Dominici divinis obsequijs mancipate apud Ratibor in Monasterio Sanctispiritus et beate Marie semper virginis, ac beati Johannis apostoli et Ewangelizte, Totique Conventui Sanctimonialium eiusdem professionis in eodem Monasterio manencium, ac ipsi Monasterio sepedicto vendidit ac liberaliter pro quadringentis marcis grossorum Pragensium iure hereditario in perpetuum possidenda et habenda resignavit, sicut per ipsum olim habita fuerant et possessa cum omnibus supradictis, renuncians suo et omnium suorum nomine omni iuri et accioni, si quid sibi aut alicui suorum quomodolibet iuris seu accionis in prenominatis bonis aut in aliqua parte eorum umquam competere videretur, quam vendicionem, resignacionem et empcionem, ratam atque gratam habentes confirmamus, et iam dicta bona cum omnibus prenominatis, prefate matertere nostre, Sorori Eufemie, et Conventui Sanctimonialium ac Monasterio supradicto resignamus. Ut autem hec omnia inco(n)vulsa valeant permanere, presentem litteram mandavimus conscribi, et nostri appensione sigilli communiri. Actum et datum Cosle, Anno domini M°. ccc°. xxx°. nono. iij. Idus octobris, presentibus nostris fidelibus, Arnoldo de Glezin, Czencone de Coprsiwnicz, Mancina de Twardaua, Andrea de Gerlachsem, Janczone Golamconis, Martino Cive nostro Coslensi, et aliis multis fidedignis.

Anhangend an violetter Seide das kleine runde Siegel mit dem Adlerschild und der Umschrift: S. KAZIMIRI. DUCIS. COZLENSIS.


Codex Diplomaticus Silesiae, hrsg vom Vereine für Geschichte und Alterthum Schlesiens, Bd 2, Urkunden der Klöster Rauden und Himmelwitz, der Dominicaner und Dominicanerinnen in der Stadt Ratibor. Hrsg von dr. W. Wattenbach, Breslau 1859.



Zamknij dokument


Rozmiar: 16572 bajtów